- ATHENA
- I.ATHENACataldi (qui postea Episcopus fuit) mater erat, quae in partu mortua, ab ipso Cataldo primum nato ad vitam solô amplexu revocata est.II.ATHENAGraecis Minerva dicitur. Α᾿θηνᾶς nomen (inquit Phurnutus) est δυσετυμόλογον, h. e. eiusmodi, ut difficile sit eius causam adferre; atque hoc satis apparet ex ridiculis illis rationibus, quas non Grammatici modo, sed Philosophi quoque, et in his Plato, in Cratylo, adducunt. Mihi dubium non est, (inquit Voss. l. 2. Idolol. c. 42.) quin ab Oriente vel Aegypto nomen hoc acceperit. Non absurde deducas ab ethan, quod est fortis, perennis. Malim tamen a Chaldaeo, ac Talmudicis etiam frequentato tena, quod idem valet ac Shana, nempe ut Graecis, ita et Orienti mos etiam fuit S et T literas commutare. Valet autem utrumque, meditari, commentari, studere, docere. Itaque hinc Doctores, qui excepêre Synagogam magnam, Tanaim dicti. Inde igitur Α᾿ςθηνᾶ studiorum ac doctrinae praeses. Articulus Hebraeo Thana praemittitur, sed spiritu mutatô, quod in compluribus fieri sat notum. Α᾿ςθηνᾶ vero Adoni, i. e. Domina Capello dici videtur. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.